Die vicesimo quarto mensis Aprilis anni bismillesimi duodecimi
E Civitate Vaticana: Cardianalis Woelki ad munera Curiae Romanae explenda vocatus est
Rainer Maria Cardinalis Woelki a Benedicto XVI Summo Pontifice membrum Congregationis de Seminariis atque de Studiorum Institutis et Pontificii Consilii ad Unitatem Christianorum Fovendam nominatus est. Hoc Sedes Apostolica Saturni die notum fecit. Cardinalis Woelki in Congregatione de Seminariis atque de Studiorum Institutis una cum Reinhardo Cardinale Marx adlaborabit. Insuper Sedes pontificia diurnariis edocendis plures nominationes notas fecit: Episcopis in consistorio proximo Cardinalibus creatis quaedam officia in dicasteriis Curiae Romanae exercenda commissa sunt. Archiepiscopi exempli gratia Mediolanensis et Vasintoniensis, Angelus ille Cardinalis Scola et Donaldus Cardinalis Wuerl, a Supremo Ecclesiae Pastore Benedicto XVI membra Pontificae Congregationis de Doctrina Fidei nominati sunt.
Benedictus XVI: "Sacra Scriptura a Deo inspirata est"
Benedictus XVI, Summus Pontifex, maximum momentum inspirationis in Sacra Scriptura legenda in luce posuit. In quodam nuntio coram sessione plenaria Pontificiae Commissionis Biblicae, quae in Civitate Vaticana celebrata est, prolato in memoriam revocavit numquam licere in Sacra Scriptura explananda et explicanda neglegere Sacram Scripturam verbis humanis contineri, sed a Deo inspiratam esse. Illud consilium viginti peritos comprehendens, quod de mandato Congregationis de Doctrina Fidei quasdam quaestiones theologicas disceptat altiusque perquirit, ad argumentum "inspirationis et veritatis Sacrae Scripturae" hoc tempore incubuit.
Locutor Apostolicae Sedis de Fraternitate Pii X dixit: "Progressiones factae sunt"
Die Martis Sedes Apostolica responsum superioris generalis Fraternitatis Sancti Pii X, quae moribus translaticiis adhaeret, Bernhardi Fellay nomine,recepit. Hoc Federicus Lombardi, locutor Sedes Apostolicae, a diurnariis interrogatus confirmavit. In quadam declaratione Pontificiae Commissionis "Ecclesia Dei" die Mercurii notum factum est textum a dicasteriis competentibus Curiae Romanae nunc excuti et deinde Summo Pontifici decernendum propositum iri. De eo autem, de quo in epistula Bernhardi Fellay agitur, nihil publicatum est. Ad hoc quod attinet, Pater Federicus Lombardi diurnariis explicavit: "Dici iam potest Sedem Apostolicam responsum recepisse diversum ab eo, quod non sufficere Sedes Apostolica improbavit. Progessiones ergo factae sunt." Sedes Apostolica Fraternitatem Sancti Pii X adhortatus erat, ut intra unam mensem quamdam "praeambulam doctrinalem" consignaret, quo consignato magisterium ecclesiasticum agnosceretur. Responsum affirmativum esse condicionem, ut superiores Fraternitatis Sancti Pii X ab anno millesimo nongentesimo octogesimo octavo separati reconciliarentur.
Die decimo septimo mensis Aprilis anni bismillesimi duodecimi
„Fortitudine et humilitate“: Sedis Apostolicae locutor, Federicus Lombardi nomine, Benedictum XVI praedicavit
Multi sunt fructus laboris, ad quos Benedictus XVI septem post annos sui pontificatus respicere potest. Pater Federicus Lombardi, ille Sedis Apostolicae locutor, occasione data anniversariarum memoriae huius hebodmadae, id est diei natalis Summi Pontificis die Lunae reculti eiusque pontificatus die Iovis celebrandi,rerum successus et difficultates huius pontificatus septennis et vitae Ioseph Ratzinger in memoriam revocavit. In quodam prooemio Stationis Radiophonicae Vaticanae pater Societatis Iesu Summum Pontificem Benedictum XVI praedicavit explicans Papam omnia sua munera „fortitudine, humilitate et firma voluntate“ omni laude digne adimplevisse. „Cohaerentia“, inquit, „et constantia magisterii eius imprimis didicimus se in Ecclesiam hominesque serviendo in vitam ad Deum dirigendam praesertim impendisse, illum nempe Deum, qui nobis in Iesu Christo se revelavisset.Praeterea nobis docuit fidem et rationem inter se auxilium praestare, ut veritatem perscrutaremur et quaestionibus uniusquisque nostrum humanitatisque universae responderetur.
Ex Austria: Liturgia ad Christum dirigenda est
MiximilianoHeim, illi abbati monasterii Sanctae Crucis et cogitationum Ratzinger perito, persuasum est Benedictum XVI necque theologia sua instaurationes irritas reddere neque a mundo fugere in animo habere. A quibusdam diurnariis ephemeridum nuntiis ecclesiasticis in Austria occidentali editarum percontatus confirmavit Papam impulsiones offerre, quae his temporibus magni sunt momenti. Ad liturgiam quod attinet, Summi Pontificis interesse animos ad continuitatem progressionis in rebus liturgicis etiam post Concilium ad effectum deductae attendere. Non „ruptorem“, ut non paucis locis asseritur, „factum esse“, quo respecto ea, quae antea essent, falsa, ea autem, quae nostrae aetatis propria sint, recta esse dicuntur“. Theologia pontificia nos moneri liturgiam ad Christum totam dirigere, „qui quidem idem est, qui agit“.
E Civitate Vatikana. Benedictus XVI: „Pax est mandatum, non salutatio tantum“
Christus solus lapides monumenti cordibus nostris impositos amoliri et verum gaudium fieri potest. Hoc Summus Pontifex Benedictus XVI occasione christifideles post sollemnitatem Paschatis primum admittendi data dixit, quibus admissis de transfiguratione christifidelium nuntio paschali effecta locutus est. Cum Christus mortem vicerit, timor gaudium, luctus spes fit. Non solum discipulis suis, sed etiam nobis his temporibus Christum dicere: „Non relinquam vos orphanos“, Benedictus coram milibus pietatis causa peregrinatorum et visitatorum in area Petriana coadunatis recoluit. Dixit praeterea Papa nuntium resurrectionis et pacis proclamare christianis fieri „necessitatem, quae numquam coerceri posset“.
Die decimo mensis Aprilis anni bismillesimi duodecimi
Nuntius Paschalis occasione prolatus benedictionis „Urbi et Orbi“: Is, qui resurrexit, spes est persecutorum
Summus Pontifex Benedictus XVI cum decem milibus christifidelium Die Sollemnis Paschatis Resurrectionis in Urbe festum resurrectionis Domini sacris ritibus recoluit. Missa in die Paschae in area Petriana sollemniter celebrata in maeniano benedictionibus impertiendis Basilicae Vaticanae sollemnem benedictionem „Urbi et Orbi“ concessit nuntio paschali coniunctam. „Si Christus resurrexit, tunc omnia, et tunc solum, aliquid veri novi factum est, quod condiciones hominis mundique mutat. Tunc ille, id est Iesus, aliquis est, cui nos toti committere possumus, non solum nuntio eius, sed ei ipsi, quia is, qui resurrexit, non ad tempus praeteritum pertinet, sed hoc tempore praesens est et vivit.“
Summus Pontifex: „Superbia est mendacium primarium“
Missam in Coena Domini celebrans Summus Pontifex Sacrum Triduum aperuit. Quam Papa ex more Romano in Basilica Lateranensi, Ecclesia Cathedrali Summorum Pontificum, celebravit. …In homilia Romanus Pontifex superbiam ut „essentiam ipsam peccati“ exprobravit. Superbiam hominis mendacium esse primarium“, quod vitam depravaret. Ratione falsa libertatis niti, cum Deus libertati humanae obsistere videretur. Explicavit Papa: „Si homo Deo opposuerit, non liber fit, sed abalienatur, quia veritati obsistit. Liberi sumus, quando in veritate sumus, quando Deo coniuncti sumus. Tunc vere „sicut Deus“ fimus, non Deo obsistentes, eum elidentes et negantes.“
Papa: „Ne inoboedientiam et assectationem leves habuerimus!“
Pluribus milibus presbyterorum adstantibus Supremus Ecclesiae Pastor in Sancta Missa Chrismatis die Quinta Hebdomadae Maioris in Basilica Vaticana celebrata inculcavit inoboedientiam non esse viam ad Ecclesiam reformandam reprobans incepta quorundorum parochorum Austriacorum (vulgo „Pfarrer-Initiative“), quibus inter alia admissio et presbyterorum matrimonio coniunctorum ad munera sacerdotalia obeunda et fidelium, qui post divortium novas inierunt nuptias, ad Sanctam Communionem recipiendam exposcitur. …In Missa Chrimatis presbyteri de more semel in anno promissiones sacerdotales renovant, missis aliis illam oboedientiae. Papa dixit necesse esse nosmetipsos transcenderemus, eis, quae tantum nostra essent, renuntiaretur, id est: aliquis se ipsum perficeret. Summus Pontifex semul confirmavit Ecclesiam renuere mulieres ad ordinem sacerdotalem recipiendum admitti posse.
Die tertio mensis Aprilis anni bismillesimi duodecimi
E Civitate Vaticana. Papa Diem Universalem Iuvenum respiciens scripsit: Nolite in rerum consumendarum studium proruere
Benedictus XVI iuvenes mundi de nimio rerum consumendarum studio atque falsis beatitudinis promissionibus monuit. In nuntio Papae de Die Universali Iuvenum anno bismillesimo duodecimo celebrando a Sede Apostolica noto facto scriptum est, ut „verum gaudium“ percipi posset, tentationes, quae ab talibus gaudiis abducerent, cognoscendas esse. … Huius aetatis humanitatis cultum instigare, ut tantummodo ad necessitates statim explendas contenderetur et alicui rationi rebus consumendis studendi oboediretur. Experimenta autem probare sola possessione beatitudinem non tutam reddi Summus Ecclesiae Pastor addidit. Benedictus XVI iuvenes adhortatus est, ut gaudium eorum aliis communicarent. „His temporibus difficilibus“ eorum esse aliis iuvenibus nuntium christianum de gaudio et spe transmittere.
E Cuba/Civitate Vaticana: Feria sexta in Passione et Morte Domini dies festus constituta est
Regimen politicum communistarum feriam sextam in Passione et Morte Domini anni bismillesimo duodecimi petitionem de hac re Summi Pontificis Benedicti XVI expleturum diem declaravit festum. Summus Ecclesiae Pastor dum in Cuba degit proxima hebdomada exeunte praesidem Raoul Castro rogavit, ut feria sexta in Passione et Morte Domini dies festus constitueretur. Captum autem consilium pro feria sexta in Passione et Morte Domini anni bismillesimi duodecimi solum valet, quo intenderetur, ut visitatio Summi Pontificis Benedicti XVI praedicaretur. Aliquot tempore interiecto consilium administrorum de quaestione videbit, utrum declaretur feriam sextam in Passione et Morte Domini stabilem fore diem festum. Hoc notum factum est in ephemeride factionis, cui titulus est „Granma“.
Cuba post visitationem Pontificiam: Quid manet?
Quid manet, postquam Papa Cubam visitavit? Primum responsum Secretarius Sectionis de rationibus cum Civitatibus Secretariae Status dedit: "Sensim in Cuba percipitur apertionem ad omnia, quae libertatem religiosam respiciunt, firmum esse posse fundamentum iurium advenientium aetatum." Hoc Archiepiscopus Dominicus Mamberti nomine, cui in Secretaria Status rationes cum Civitatibus fovendas incumbit, in quodam conventu Romae habito dixit. Summo Antistite in Mexico Cubaque proximis diebus iter faciente genuinam religiositatem hominum se commovisse. Federicus Lombardi, Sedis Apostolicae locutor, in quodam prooemiuo Stationis Radiophonicae Vaticanae expressit: "Erat congressio personalis et directa Summi Pontificis cum populo Cubano et iam antea Mexicano."
Die vicesimo septimo mensis Martii anni bismillesimi duodecimi
Summus Pontifex: "Concilium nostrae aetati signum est Dei"
Benedictus XVI spem in Ecclesia Concilium mente denuo repetendo renovanda collocat. Hoc in nuntio taenia visifica palam facto Ecclesiae in Gallia notum fecit. Concilium Vaticanum Secundum, quod anno millesimo nongentesimo sexagesimo secundo, quinquaginta ergo abhinc annis, apertum est, "est manetque nostrae aetati signum authenticum Dei", Papa dixit. "Si eius textus vera Traditione ecclesiastica imbuti et Magisterio ducti legerimus complectique simus, vis fortior usque tempori Ecclesiae futuro fiet." Se sperare fore, ut catholici textibus Concilii impensius usque studerent eosque complecterentur ... Benedictus XVI subiunxit: "Utinam hoc tempus gratiae unitatem internam Ecclesiae Catholicae stabiliat et praeterea ad unitatem christianorum reconstituendam conferat, quae ut efficeretur, Concilium intendit."
Benedictus XVI: "Ecclesia auctoritas est quoad mores, non quoad potentiam"
"Venio confirmatum cognitumque." His verbis prolatis Summus Pontifex Benedictus XVI Veneris die in Americam Latinam profectus est. Conventus diurnariis edocendis in aeroplano dum habetur, Benedictus XVI se gaudere expressit se profectum vestigia Ioannis Pauli II. premendo opus Summi Pontificis Polonici in Mexico perrecturum esse. Ratione Cubae habita animadvertit "cogitandi rationes marxisticas olim enuntiatas responsiones quaestioni huius temporis" non reddere. Ioannes Paulus II Mexicum anno millesimo nongentesimo septuagesimo nono primum visitaverat, cum necessitudo Ecclesiam inter et rem publicam legibus incertis et ambiguis premeretur. Anno millesimo nongentesimo octavo Benedicti XVI praecessor primus Summus Pontifex Cubam petiverat.
Episcopus Hiberniae septentrionalis relationem Sedis Apostolicae de abusu confirmavit
Acribissima afflicta paenitentia et bonis propositis conceptis Ecclesia Hiberniae relationi de investigationibus a Sede Apostolica publicatae responsum reddidit, postquam quidam visitatores apostolici mandato a Papa anno millesimo undecimo accepto instituta ecclesiastica nisu contra graviores abusus facto investigaverunt. Sedes Apostolica die Martii summatim relationem conclusivam investigatorum notam fecit partim Ecclesiam in Hibernia obiurgans. Tempore peracto in abusibus tractandis saepe graviter peccavisse, sed decennio inter annum millesimum nogentesimum nonagesimum et annum bismillesimum rerum condiciones in melius correctas esse. Ioannes Mc Areavey est Episcopus dioecesis Dromorensis in Hibernia septentrionali sitae a Statione Radiophonica Vaticana percontatus quasdam quaestiones complexus est.
Die vicesimo mensis Martii anni bismillesimi duodecimi
Summus Pontifex: "Orate pro itinere meo in Americam Latinam faciendo"
Benedictus XVI prece Angelica in area Petriana in Urbe sita die Solis recitata rogavit, ut vota susciperentur pro felice decursu itineris sui in Americam Latinam faciendi. "Appropinquante Veneris die ego ipse peregrinator spei Mexicum et Cubam proficisci potero et rogo vos, ut hoc iter Apostolicum precibus prosequamini." Dixit Papa se christanos utriusque terrae "in eorum fide confirmaturum" in animo habere et se sperare fore, ut "vita christiana et renovatio ecclesiastica copiose fructificarent". Quo se ad effectum deducere, "ut ad progressum horum populorum conferret". His dictis Papa Benedictus XVI auditoribus in area Petriana congregatis confessionem sacramentalem commendavit: Hominem non numquam "magis tenebras quam lucem" amare, sed "solum si luci se patuisset et Deo peccata sua sincere confessus esset, veram inveniret pacem verumque gaudium". Idcirco grave esse, ut aliquis certis temporibus confessionem sacramentalem acciperet, "ut viam conversionis enixe teneamus".
"Vatileaks" investiganda sunt
Summus Pontifex Benedictus XVI cuidam commissioni superiori Sedis Apostolicae commisit, ut de documentis secretis Curiae Romanae diurnariis transmissis investigaret. Hoc in actis diurnis Vaticanis "L´Osservatore Romano" Saturni die editis notum factum est. His in actis Curiae Romanae publicatum est Papam in animo habere res detegere, quae ad "Vatileaks", quae dicunt (latine: personae documenta secreta Curiae Romanae in lucem edentes), pertinerent. Moderator autem actorum diurnorum, nomine Ioannes Maria Vian, dixit operam Curiae Romanae meliorem esse, quam existimaretur. Mensibus superioribus documenta secreta Curiae Romanae diurnariis transmissa erant, verbi gratia interni nuntii de quadam conspiratione homicidii, quae dicitur, Summi Pontificis palam facti sunt. Sedes Apostolica publicam evulgationem ut "Vatileaks" vituperaverat ad "Wikileaks" suggerens, quibus documenta secreta censa gubernio Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis inhaerentia in interete divulgata erant.
Documenta Congregationis pro Doctrina Fidei in pagina domestica "www.doctrinafidei.va" legi possunt
Documenta maximi ponderis a Pontificia Congregatione pro Doctrina Fidei exarata in pagina domestica addita statim legi possunt. Verbis "doctrinafidei.va" adhibitis index chronologice digestus omnium sententiarum Congregationis pro Doctrina Fidei inde ab Concilio Vaticano Secundo publicatarum invisi potest. Documentorum res tribus indicibus argumentorum compositae sunt et ad quaestiones doctrinae, disciplinae et sacramentorum pertinent. Summi momenti documenta octo sermonibus publicata sunt, inter quos sermones Theodiscus et Latinus, aliae versiones praeparantur. Notum factum est in huius aetatis mundo requiri, ut sententiae doctrinae Congregationis pro Doctrina Fidei diffunderentur". Praesertim in documentis post Concilium Vaticanum Secundum in lucem editis quaestiones tractari, qui summi essent ad vitam et missionem Ecclesiae momenti, responsiones certa doctrina imbutas provocationibus huius temporis reddentes". Textus vero in pagina domestica publica Sanctae Apostolicae Sedis "www.vatican.va" continenter publicantur.
Die decimo tertio mensis Martii anni bismillesimi duodecimi
Sedes Apostolica cuilibet formae disciminationis adversatur
Sedes Apostolica more definitio discriminationi personarum homosexualium opponit. Eodem tempore iura particularia quorundam coetuum socialium reprobat. Hoc Silvanus Maria Tornasi, Sedis Apostolicae apud sedem Nationum Unitarum Genavae sitam vicem gerens, coram Consilio Nationum Unitarum iuribus hominum defendendis explicavit. Archiepiscopus a Statione Radiophonica Vaticana percontatus dixit: "Ratio agendi Ecclesiae contra disciminationem eos quoque complectitur, qui propensionis sexualis causa discrimen patiuntur. Attamen conatus recentes praeter cautiones iura particularia iuribus hominum universalibus iam interposita quibusdam numero paucioribus offerendi repelluntur."
Novum documentum Curiae Romanae: "De theologia nostrae aetatis"
"De Theologia nostrae aetatis - eius prospectibus, principiis et rationibus". Hoc titulo novum documentum Commissionis Theologicae Internationalis inscribitur. Textus Iovis die sermone Anglico editus in alias linguas vertetur. Aliquot quaestiones huic aetati propriae in eo investigantur et viae rationesque proponuntur, quae theologiam secus atque alias disciplinas ei similes, ut v. gr. scientiam religionum, determinant. Textus tribus constat ex capitibus: legitur primum theologiam audire Dei Verbum praesupponere, deinde eam in communitate Ecclesiae exerceri, denuo eius finem esse, ut ratio scientifica ad veritatem Dei accedendi ratione habita sapientiae germanae fundamento innitatur. Ultimum Commissio Theologica Internationalis anno bis millesimo nono quoddam documentum verbis uberius, quo rationibus ius naturale innixa est, in lucem ediderat.
De mulieribus migrantibus
Sedes Apostolica plus scire vult de mulieribus migrantibus. Ad Diem Universalem Mulierum, die octavo mensis Martii, Caritas Internationalis novum proposuit documentum, quo monitum est magis animum attendere ad mulieres, magis investigationem fovere magisque scientiam acquirere de mulieribus migrantibus. Occasione data Diei Universalis Mulierum cum Martina Liebsch, quae apud Caritatem Internationalem sectioni de rebus fundamentalibus praeest, collocuti sumus. Quae animadvertit mulieres magis magisque solas terras eorum relinguere, non, ut verbo utamur, tutatas, et saepe in partibus difficilibus operae mercatus reperi". Puta ut eae, quae operam in habitationibus praestant. Quas centiens centena miliahominum esse ubique terrarum. "Quorum pars praevalens mulieres sunt, quae saepe condicionibus quaestum foventibus obnoxiae operam impendunt, cum opera in habitationibus praestata non ut opus ad normam factum agnoscatur, quo fit, ut fundamentum iure innixum eas tuendi non sit."
Die sexto mensis Martii anni bismillesimi duodecimi
De fini sacrarum exercitationum Curiae Romanae
Summus Pontifex XVI Cardinali Monsengwo de meditationibus ex occasione sacrarum exercitationum habitis gratias egit. Archiepiscopus ille Africanus recessui spirituali Summi Pontificis et Curiae Romanae, qui Saturni die finitus est, praefuerat. "Magna cum peritia exegetica et experientia in rebus spiritualibus et animarum cura nos per hunc, quomodo dicam, "magnum hortum" primae epistulae Ioannis duxisti", Papa in allocutione brevi ex memoria dicta in fine sacrarum exercitationum recoluit. In epistula grati animi aSummo Pontifice ad Cardinalem Monsengwo scripta simul legiturpatrimonium spirituale continentis Africanae esse "ubertam magnam populi Dei totiusque mundi, praesertim ratione habita novi evangelizationis".
Benedicuts XVI abhinc plus quam centum annos Summus Pontifex aetate maximus est
Summus Pontifex Benedictus XVI octoginta quattuor annos natus ab Iovis die hebdomadae superiorisRomanus Pontifex maximus aetate est abhinc plus quam centum annos. Celebrabit post quadraginta sex dies, die namque decimo sexto mensis Aprilis, octogesimum quintum diem natalem. Quo anno aetatis expleto maior aetate erit quam Ioannes Paulus II, decessor suus. Summus Pontifex maximus aetate in historia Ecclesiae erat Leo XIII (Vincenzo Gioacchino Pecci), qui nonoginta tres annos natus vita defunctus est. Saeculo undevicesimo Pius IX (Giovanni Maria Mastai-Ferreti), qui per spatium longissimi temporis Ecclesiam moderatus est, annum octogesimum quintum aetatis et fere novem mensem explevit. Saeculo duodevicesimo Clemens XII (Lorzenzo Corsini) paene duodenonaginta annos explevit.
Archivum secretum apertum est
Multo ante praeparata, tandem aperta est magna expositio de Archivo Secreto Vaticano titulo "Lux in Arcana" inscripta in Museis Montis Capitolini in Urbe edita. Centum documentorum maximi momenti, singulorum, pulcherrimorum atque mirandorum Archivi Secreti Vaticani admirari possunt. Quorum circiter decem ad terras linguae Theodiscae pertinent, quos inter particulariter ad Martinum Lutherum. ... Scissura Ecclesiae reformatione exorta adeo refert, ut aliud documentum de Luthero in expositione aspici potest: Edictum nempe Vormatiense Caroli V contra Martinum Lutherum anni millesimi quingentesimi vicesimi primi latum, quo reformatori illi proscriptio inflicta est.
Die duodetricesimo mensis Februarii anni bismillesimi duodecimi
E Civitate Vaticana: Anglicani catholici facti sunt
Sodales primi Ordinaritatus Anglicanorum ubique terrarum diffusi in Basilica Vaticana receptionem in Ecclesiam Catholicam celebravere praeside Ordinariatus personalis, Keith Newton nomine, res divinas Veneris die celebrante. Id esse "sicut sensum ad patriam revertendi" presbyter catholicus, Len Black nomine, animi commotiones fere nonoginta peregrinatorum, qui pietatis causa aderant, exposuit. Newton dixit oecumenismum non iam significare quempiam se prorsus accommodare, sed ea, quae omnibus communia esset, reperire. Propter quod Ordinariatum eximium exemplum esse, quodmodo oecumenismus perageretur. Pro hac ampliore Papae consideratione ei gratias agere se velle Newton adiunxit. Anno millesimo nono Summus Pontifex Benedictus XVI in Constitutione Apostolica, quae a verbis "Anglicanorum Coetibus" incipit, viam paraverat, qua parochiae coetusque Anglicanici in Ecclesiam Catholicam reciperentur, quin suam liturgiam patrimoniumque Anglicanicum omittere obligatione tenerentur.
Summus Pontifex: "Misericordia prima ratio est fidei subiecta"
Cuiusque christiani est proximo suo adesse. Hoc Summus Pontifex Veneris die eis, qui ad "Coetum Sancti Petri" pertinent", in memoriam revocavit. "Coetus Sancti Petri" Romanum institutum rebus subsidiariis administrandis est, quod ab anno millesimo octogesimo sexagesimo nono egenos adiuvat. "Nostro quoque tempore testimonium misericordiae corda omnium hominum commovet", Papa sodalibus Coetus dixit: "Nova evangelizatio praesertim ad urbem mundanam sicut Romam magnopere refert mentis animique culturae patefactionem exposcens."
Papa: "Feria quarta cinerum ad paenitentiam invitatur"
Benedictus XVI tempus Quadragesimae res sacras in monte Aventino Urbis sito celebrando inchoavit. A monasterio Sancti Benedicti, cui nomen est Sanctus Anselmus, processio quadragesimalis ad Ecclesiam Sanctae Sabinae facta est. ... In homilia Sanctae Missae Papa dixit feriam cinerum esse "invitationem ad paenitentiam agendam, ad humilitatem colendam, ad conscientiam moriendi acuendam, non autem, ut homo ad desperationem ageretur, sed ut mortalitate ipsa affectus benevolentiam, quae mente fingi nullatenus posset, Dei, qui viam ad resurrectionem aperiret, amplecteretur".
Die vicesimo primo mensis Februarii anni bis millesimi duodecimi
Bendictus XVI: "Omni ex parte vivere secundum rationem vivendi Iesu"
Cardinalis creatione efficitur, ut quis sociae operae praebendae inseratur, quae spectat ad Ecclesiam universalem monderandam. His cogitationibus Summus Pontifex die Saturni in consistorio homiliam coepit hanc ncorporationem totam in spiritu Christi, in spiritu deditionis ad effectum deducendam esse adiungens. Novis Cardinalibus "ministerium caritatis" commissum esse: caritatis nempe Dei, caritatis Eius Ecclesiae, caritatis erga fratres et sorores. Quod ut efficeretur, deditionem necessariam esse, quae rubro, colore Cardinalis, imagine monstraretur, deditionem nempe puram et absolutam. Requiritur, "ut caritate et virtute, perspecuitate et sapientia magistrorum, vi et robore pastorum, fide et animo martyrum Ecclesiae inserviant". Hanc esse rationem vivendi Iesu, quae intelligenda esset et sequenda.
Benedictus XVI: "Rebus etiam adversis afflicti ex manibus Dei non cadimus"
Iesu precatio in cruce et passione effusa fiduciam et vitutem donat atque remissionem. De hac re Summus Pontifex Benedictus XVI multis Mercurii die alloquendi precandique causa admissis locutus est. Benedictus XVI Iesum ultimis horis Eius precantem recolens in institutione catechetica ultima tria verba in cruce prolata meditatus est. Primum esse precationem Domini pro grege Eius, ut remissio donaretur, secundum excedere Papa dixit. Promittens ei, qui cum eo crucifixus est, verbis "Hodie mecum eris in paradiso" spem largitur. Ultimo etiam vitae momento nos Dei misericordiam consequi, cum supplicatio pro Eius gratia non incassum proferetur. Tertium denique, illam extremam plenamque donationem signum esse fiduciae Iesu totum esse in manibus Dei. Qua fiducia innitentes provideremus, ut quodammodo in his manibus viveremus, quae nobis certitudinem ingerentes nos in nihil non deici nos sustinerent, Papa dixit.
Benedictus XVI. de potestate abusa instrumentorum communicationis socialis
Christianis non est conformandum. Ne conformantes libidini habendi et placendi studeant. Hoc Papa Benedictus XVI tempore vespertino diei Mercurii presbyteris futuris explicavit. Manu scripto non utendo de Epistula Sancti Pauli ad Romanos scripta multis verbis meditans Summus Pontifex duo attulit exempla "potestatis mali" in mundo huius aetatis: res nummaria et instrumenta communicationis socialis. "Nostro quoque tempore multum de Ecclesia in Urbe, de tantis rebus sermo est", Papa exoriendo dixit, quod initium commentarii esse de numerosis nuntiis instrumentorum communicationis socialis dierum superiorum de conspirationibus Curiae Romanae suspicatis visum est. "Speramus fore, ut de nostra fide sermo est, de fide exemplaria Romanae Ecclesiae", Benedictus alumnis in sacris dixit.
Die decimo quarto mensis Februarii anni bis millesimi duodecimi
E Civitate Vaticana: Abinc viginti annos Dies Universalis Aegrotorum celebratur
Summus Pontifex Ioannes Paulus II abhinc viginti annos Diem Universalem Aegrotorum constituit volens homines conscios esse aegritudine affectorum afflictorumque. His diebus Episcopus ille Curiae Romanae, Zygmunt Zimowski nomine, popularis Polonicus beati Summi Pontificis, hunc Diem Universalem, qui die quoque decimo mensis Februarii habitur, in memoriam redegit. Zimowski Pontificio Consilio de Apostolatu pro Valetudinis Administris praeest. Animos attendit et ad ea, quae Ioannes Paulus II recolenda reliquit, et ad officium quemque hominem infirmum aeque tractandi. Hoc anno Laupurdum centrum Diei Universalis est, anno vero proximo Germania medium tenebit studii locum.
Exercitia spiritualia in Curia Romana habebuntur
"Communio christianorum cum Deo": hoc titulo exercitia spiritualia, quae quotannis in Curia Romana habentur, hoc anno inscribuntur. Cardinalis, cui nomen est Monsengwo Pasinya, exercitia spiritualia Papa ea participante moderabitur. Archiepiscopus ille e Kinsasa in re publica democratica Congica sita oriundus cottidie in sacello Redemptoris Matris de hoc argumento meditationes habebit. Exercitia spiritualia die vicesimo sexto mensis Februrarii incipient et die tertio mensis Martii finientur. Opera cottidiana Curiae Romanae illam per hebdomadam ad minimum restringetur. Admissiones, etiam illa, quae die Mercurii habitur, de more in indice rerum a Papa agendarum non statuuntur.
Cappellanus honorius Summi Pontificis monuit: "Episopis normae observandae sunt"
Is, cui est providere causis abusus in Pontificia Congregatione pro Doctrina Fidei peragendis, Episcopos monuit, ut praecepta normasque de abusu canonice pertractando observarent. "Secundum ius canonicum crimen esse in obligationibus offici exercendis remittere.. Hoc Cappellanus honorius Summi Pontificis Malitensis, ille Carolus Scicluna, in conventu de abusibus in Ecclesia patratibus pertractandis habito dixit. "Non dico quemque Episcopum poenis plectendum esse", Scicluna cuidam diurnario respondit. Et ultra: "Potius dico, si Episcopi normas non observent, hoc non esse probandum."
Die septimo mensis Februarii anni bis millesimi duodecimi
De summorum peritorum, doctorum et auctoritatum ecclesiasticarum congressione de abusu sexuali
Curatio et renovatio: Hi sunt fines cuiusdam conventus de abusu sexuali, qui hac hebodmada in Urbe in Pontificia Studiorum Universitate Gregoriana una cum dicasteriis Curiae Romanae quoad rem competentibus praebitus habetur. Conventus eis, quibus onus et munus in Ecclesiae universali imposita sunt, utilitati est. Primam acroasim a quodam abusu afflicto habitum iri Carolus Scicluna, qui Promotoris Iustitiae munere in Congregatione de Doctrina Fidei fungens ad processus canonicos peragendos competens est, in quadam percontatione Stationis Radiophonicae Vaticanae notum fecit. Propostum esse, ut hic conventus conferret, ut homines toto orbe terrarum conscii fierent causae "abusus sexualis a clericis patrati".
Non oportet temere, ne necessitudo instituatur
Novae communitates ecclesiales et ordines religiosi translaticii ne temeant, ut necessitudinem instituant. Hoc novus Subsecretarius Pontificiae Congregationis pro Institutis Vitae Consecratae et Societatibus Vitae Apostolicae, Nicoletta Spezzati nomine, commendat. Si spirituales vivendi formae evangelium fontem suam ducerent, congruentiam iam effectam esse quaedam religiosa dixit a diurnario actorum diurnorum "Osservatore Romano" interrogata. Se difficultates cernere, si quaedam communitas charisma suum absolutum duceret aut contra alias adhiberet. Eam a "communitate, quae Ecclesiae propria esset", se subducere adiunxit. Tamen iam communitates religiosas etnovos motus spirituales in multis dioecesibus mundi mutuam sibi praestare operam.
Praefectus Congregationis pro Institutis Vitae Consecratae et Societatibus Vitae Apostolicae: "Magnopere refert vitam religiosam praestare"
Tempore postmeridiano sub vesperum die Iovis Summus Pontifex XVI in Basilica Vaticana sollemnia vesperarum una cum religiosis celebravit occasione data Diei decimi sexti Vitae Religiosae, quem quotannis, die nempe secundo mensis Februarii, die "Praesentationis Domini", quem populus Missam caererorum ad Mariam colendum accensorum celebrandum vocant, celebrandum esse Ioannes Paulus II statuerat. Die vitae religiosae pro hominibus, qui sese totos Deo dediderunt, gratiae agantur eorumque vocationes supplicentur oportet. Praefectus Congregationis pro Institutis Vitae Consecratae et Societatibus Vitae Apostolicae, ille archiepiscopus Ioannes Braz de Aviz, dixit numerum religiosorum, qui minueretur, documentum Europae proprium esse.
Die tricesimo uno mensis Ianuarii anni bis millesimi duodecimi
Benedictus XVI Congregationem de Doctrina Fidei admisit
Unitas christianorum praecipuum argumentum erat allocutionis Papae Benedicti XVI coram sessione plenaria Congregationis de Doctrina Fidei habitae, cuius membra Papa die Veneris alloquendi causa admisit. Propter quod renovationem fidei his termporibus praecipuam esse solicitudinem maximamque provocationem Ecclesiae, solicitudinem nempe, quae protissimum anno fidei exprimeretur. Quaestionem unitatis arcte cum eis, quae ad fidem pertinerent, coniunctam esse Papa explicavit. In rebus oecumenicis discrimen esse falsae facilitatis, qua fieri posset, ut fidei detrimentum afferetur.
Benedictus XVI: "Unitas christianorum unitas cum Iesu est"
Unitatis inter omnes christianos doni gratia Ecclesia fit locus, ubi missio Christi continuatur. Hoc Bendictus XVI in memoriam redegit multis alloquendi precandique causa die Mercurii admissis. Ex precatione summi sacerdotis Iesu initium sumens Benedictus XVI extulit studium unitatis fovendae et hoc boni Ecclesiae fovendi necessarium esse: "Hic pro Ecclesia omnium temporum preces effundit imprimis rogans, ut christiani unum sint et hac in unitate missio Christi mundo manifestetur et ita Ecclesia continuare possit, ut crescat. Precatio Iesu non solum est verbum, potius est actio, est factum eius ipsius deditionis." Papa hebdomadam de unitatis christianorum prae oculis habens eos invitavit, ut "donum unitatis visibilis omnium Christum sequentium" supplicarent.
Benedictus XVI: "Impulsus apostolicus foveatur oportet"
Ecclesiae Catholicae in fide annuntianda et tradenda eodem "impulsu apostolico" opus est ac primis communitatibus christianis. Hoc optare Summus Pontifex Benedictus XVI exprimit in nuntio suo de Die Universali Missionali, quae hoc anno die vicesima prima mensis octobris habebitur. Recordationes ipsas Concilii Vaticani Secundi, quae mense octobri agentur, et documenti Concilii, quod a verbis "Ad Gentes" incipit, occasiones esse has rationes comperiendi. Hoc Summus Pontifex Benedictus XVI in quodam documento Mercurii die in Civitate Vaticana publicato scripsit. Idem ad Synodum Episcoporum de nova evangelizazione et de anno fidei pertinere: ubicumque orbis terrarum annuntiationem Evangelii praecipuum debere esse Ecclesiae munus Papa dixit.
Die vicesimo quarto mensis Ianuarii anni bis millesimi duodecimi
E Civitate Vaticana: Summus Pontifex Benedictus XVI de iure canonico et de nimia legum observantia locutus est
Leges normaeque Ecclesiae constitutae sunt, ut fideles adiuventur ad fidem vivendam. Hoc Saturni die SummusPontifex recoluit ministris Rotae Romanae, tribunalis appellationis, alloquendi causa admissis. ... In allocutione, quae huius anni conventus iuris peritorum Rotae Romanae causa habita est, Papa de momento legum canonicarum locutus est. "Tempore", inquit, "recentissimo quaedam mentis inclinatio est, qua quidam monent, ne leges canonicae Ecclesiae nimis observentur. Qui putant hunc esse "legalismum", nimiam ergo legum paragraphorumque observantiam. Quae fons fuit conaminis rerum adiuncta ponderandi interpretatione legis creatrice vi adhibita. Quo autem denuo efficitur, ut ab alio extremo positivistico ad alium adigatur, quo adhibito interpretatio humana praevalet." Aliam vero exstare viam Papa adiunxit recolens contionem coram legibus ferendis deputatis Berolini habitam, quos alloquens dixit ius verum a iustitia non separari posse. Hoc quoque pro legibus ferendis valere.
Summus Pontifex Iter Neocatechumenale approbavit
Novus motus spritualis Itineris Neocatechumenalis a Sede Apostolica definitive approbatus est. Decretum congruenti ratione a Pontificio Concilio pro Laicis confectum Veneris die publici iuris factum est. Hac occasione Summus Pontifex tempore antemeridiano septem milia Itineri Neocatechumenali adhaerentium alloquendi causa admisit familias et presbyteros enixe adhortans, ut communionem cum Ecclesia Catholica respicerent, gratias insimul in nomine Ecclesiae motui spirituali adhaerentibus agens. "Ecclesiae vobis ad reevangelizandum opus est", Benedictus his verbis usus est. Et cum missio a laicis peracta praecipuum sit munus Itineris Neocatechumenalis, Papa allocutione finita plures coetus parvos missionariorum laiccorum deputavit.
Benedictus XVI: "Unitas christianorum donum est"
Mercurii die Hebdomada Precationis pro Unitate Christianorum incepit. Summus Pontifex Benedictus XVI multis alloquendi precandique causa admissis hac ex occasione provocationem oecumenismi memoravit. Ad unitatem christianorum non solum spectare comitatem et humanitatem necnon mutuam operam adiutricem, sed fundamentum potius esse debere fidem profundam Dei communiter professam: "Hebdomada precationis nos monet unitatem, ad quam annitimur, non ab nobismetipsis effeci posse, sed donum esse, quod accepimus quodque semper supplices petere debemus", Papa in memoriam revocavit. Hebdomada Universalis Precationis pro Unitate his verbis suffulcitur: "Nos omnes immutabimur victoria Christi, Domini nostri" (1 Cor 15, 51-58).
Congregatio de Doctrina Fidei responsum Fraternitatis Sancti Pii X recepit
Pater Federicus Lombardi, locutor Sedis Apostolicae a diurnario Stationis Radiophonicae Vaticanae interrogatus confirmavit Pontificiam Commissionem "Ecclesia Dei" responsum Fraternitatis Sancti Pii X de "declaratione doctrinali" Congregationis de Doctrina Fidei recepisse. Documentum perlectum iri Lombardi dixit. Primus responsus iam ante Festum Natalis Domini transmissus erat, quem recepisse Sedes Apostolica tantum tunc confirmaverat. Mense Septembri anni praeteriti Sedes Apostolica Fraternitati Sancti Pii X colloquiis duorum annorum confectis "Praeambulam" quam dicunt "doctrinalem" tamquam fundamentum mutuae consentionis tradiderat. In hoc textu non in lucem edito condiciones theologicae enumerantur, quibus ex parte Ecclesiae separatio superetur.
Die decimo septimo mensis Ianuarii anni bis millesimi duodecimi
E Civitate Vaticana: Adhortationes Papae de migrantibus et oecumenismo
Prece Angelica effusa Benedictus XVI Diem Universalem pro Migrantibus et Exsulibus memoravit, qui Solis die celebratus est. Mense Octobri anni superioris Summus Pontifex nuntium de eo in lucem ediderat. Die Universali hoc anno argumentum migrationis et novae evangelizationis requiritur. Papa in nuntio suo praesertim ecclesias locales adhortatus est, ut migrantibus christianis auxilium praeberent, ut fidei eorum quoque in alienis culturis adhaererent. Hoc imprimis ad homines pertinere, qui in terris religione christiana imbutis crevissent et ad exteras regionesdemigrarent, in quibus christiani numero pauci essent aut fides antiquitus exculta "ad humanum cultum redigeretur". Praeter ea Evangelium quoque eis migrantibus annuntiaretur oportere, qui adhuc usque id non audivissent. Ad hoc efficiendum "novas locutiones novasque vias" inveniendas esse.
Benedictus XVI: Radix discriminis praeter alia individualismus est
Benedictus XVI commendat, ut ex discrimine rerum oeconomicarum et rei nummariae utilitas caperetur ad recogitandum, quales valores tamquam fundamentum societatis nostrae optaremus. Hoc dixit Iovis die eis, qui Romae et in provincia Latii rebus politicis et administratione gerendis provident, alloquendi causa admissis. "Discrimen profundissimam habet, ut iam saepius dixi, radicem in discrimine morali. Discrimen, quod nunc affligit, societati occasio esse potest inquirendi, num valores, quibus vitae communio fulcit, societatem iustiorem, aequiorem et ad auxilium praebendum paratiorem effecerint. An potius necesse est modum cogitandi penitus mutari, ut valores denuo obtineantur, quibus societas reapse renovaretur? Valores scilicet, quibus incremento provideretur non tantum quoad res oeconomicas, sed etiam incremento, quo tota persona humana foveri potest." ... Esse, inquit, quoque, cur Ecclesia in scholas institutionesque formationi inservientes fovendas tam forte incumberet.
Papa legatos allocutus est: De rebus politicis magni momenti, quae ad mundum spectant
Papa in allocutione ex occasione novi anni … coram legatis habita de multis rebus locutus est: de rerum perturbatione in Arabia, de pace in proximis orientis partibus, de Nigeria et Afganistania, de libertate religiosa, de discrimine oeconomico, de familiis et nondum edita vita tuendis necnon de solicitudine oecologica. Ad discrimen rei nummariae et rerum oeconomicarum quod attinet, ad "novas formas operositatis" adhortatus est. Papa monuit fundamentum institutorum et legum in terris Arabicis, quae rerum perturbatione mutantur, esse observantiam et protectionem humanae dignitatis. Praesertim quoad Syriam expoposcit, ut caedis cruenta mox finiretur et dialogus proficuus inter eos politicos, quorum interest, "quibusdam, qui ab aliis non penderent, eum observantibus" instauraretur. De libertate etiam religiosa Summus Pontifex legatos alloquens non tacuit monens eam esse "primum hominum ius", cum "eo exprimerentur ea, quae homini potissimum propria essent".
Die decimo mensis Ianuarii anni bis millesimi duodecimi
E Civitate Vaticana: Congregatio de Doctrina Fidei ad catechismos recognoscendos adhortata est
Congregatio de Doctrina Fidei conferentias episcoporum adhortatus est ad catechismos ab eis editos recognoscendos, ut sententiae a catholica doctrina fidei publica fortasse dissidentes emendarentur. In declaratione Pontificiae Congregationis de Doctrina Fidei Saturni die "Anni Fidei" imminentis intuitu nota facta legitur convenire plenam cum Catechismo Catholicae Ecclesiae congruentiam in tuto collocare. Modus institutionis catecheticae Ecclesiae totus corrigendus est.
De quadam notificatione Congregationis de Doctrina Fidei
Pontificia Congregatio de Doctrina Fidei quandam notificationem quibusdam animadversionibus pastoralibus quoad annum proximum fidei munitam confecit. Hoc documentum de mandato Summi Pontificis exaratum esse Congregatio notum fecit. ... Annus fidei die undecimo mensis Octobris anni bis millesimi duodecimi inchoabit, quinquagesimo nempe anniversario apertionis Concilii Vaticani Secundi. Initio notificationis Congregationis de Doctrina Fidei confirmatur propositum esse, ut "annum fidei ad novam mentis ad Christum conversionem et ad fidem denuo detegendam conferat", ut omnia membra Ecclesiae testes fideles et laeti sint in mundo huius temporis de resurrectione Domini et aptitudinem adipiscantur ad multis quaerentibus portam fidei monstrandam". Documenti ordo propositiones ad quattuor gradus spectantes comprehendit, id est ad Ecclesiam universalem, conferentias episcoporum, dioeceses necnon paroecias, communitates, associationes et motus.
Summus Pontifex novum Paenitentiarium Maiorem vocavit
Romanus Pontifex Benedictus XVI novum Paenitentarium Maiorem Catholicae Ecclesiae nominavit. Archiepiscopus Curialis natione Lusitanus, Emmanuel Monteiro de Castro pontificio tribunali, quod gratias largitur, praeerit. Succedet Fortunato Cardinali Baldelli, qui aetatis causa emeritus est. Adhuc usque Monteiro de Castro Secretarius erat Congregationis pro Episcopis. Paenitentiaria Apostolica unum est trium Tribunalium Apostolicorum, ad quam spectant omnia, quae ad gratias indulgentiasque largiendas pertinent. Praeficitur a quodam Cardinali. Qua de causa expectatur Archiepiscopum Monteiro ad cardinalatum assumptum iri.
Die tertio mensis Ianuarii anni bis millesimi duodecimi
Pater Graulich auditor Rotae Romanae nominatus est
Summus Pontifex Benedictus XVI Marcum Graulich, Societatis S. Francisci Salesii patrem, auditorem nominavit Rotae Romanae Tribunalis. Hic religiosus et iuris canonici peritus usque adhuc munere promotoris iustitiae apud Supremum Apostolicae Signaturae Tribunal, supremam tribunalium ecclesiasticorum instantiam, functus est. Rotae Romanae Tribunal imprimis tribunal appellationis est, quod exempli gratia de causis de nullitate matrimonii iudicat. Tribunal numero stabili iudicum, latine auditorum, qui sacerdotes esse debent, constat. Nunc sunt fere viginti.
Cura pastoralis coniugum pars est cura familiarum
Non solum praeparatio, verum etiam cura pastoralis, postquam matrimonium contractum est, in paroeciis pars debent esse curae pastoralis familiarum. Hoc Ennius Cardinalis Antonelli, Pontificii Consilii pro Familia praeses, in quadam percontatione actorum diurnorum Vaticanorum "L'Osservatore Romano' dixit. Debere praeterea Ecclesiam familias afflictas adiuvare et conari catholicos Ecclesia remotos et eos, qui non credunt, apto modo participes reddere. Multis in paroeciis interdum coniuges christianos ipsos curae animarum providere. Necessarium esse, ut tales coniuges sub moderamine presbyteri "operam praeberent et activam partem haberent".
Lombardi: "Iter in Germaniam erat monitio"
Ultimi dies anni sunt punctum temporis rationem sibi reddendi. Rector aulae pontificiae diurnariis edocendis, ille pater Societatis Iesu, Federicus Lombardi nomine, interrogatus dixit Papam anno bis millesimo "multa suscepisse" praesertim iter Summi Pontificis fine mensis Septembris in Germaniam factum recolens. Lombardi in memoriam revocavit fore, ut oratio Benedicti XVI in Conventu Legislatorum Foederali Germaniae habita "ad magnas allocutiones huius pontificatus" pertineret. Papam magni habuisse iter ad Conventum Iuvenum Totius Orbis Matriti celebratum, cui centum milia iuvenum, qui Matriti, capite Hispanico, congregati erant, adfuerunt.
"Familia schola est precandi"
Summus Pontifex XVI Sanctam Familiam exemplum omnis familiae christianae appellavit. Familiam primam esse "scholam precandi", quod locum praecipuum in vita obtinere deberet, dixit Mercurii die coram christifidelibus, quos ultimum et quadragesimum quintum hoc anno alloquendi precandique causa admiserat. Coram pluribus milibus christifidelium in auditorio Vaticano receptis Papa explicavit hoc modo "necessitudinem cum Deo disci" posse, "qui nobis necessitudinem inter nos largiretur".